In potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauerimus.
1. Nuptiae autem siue matrimonium est uiri et mulieris coniunctio, indiuiduam consuetudinem uitae continens.
Ius autem potestatis, quod in liberos habemus, proprium est ciuium Romanoram: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus.
2. Qui igitur ex te et uxore tua nascitur, in tua potestate est: item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri.qui tamen ex filia tua nascitur, in tua potestate non est, sed m patris eius.