Tarquinius Superbus, septĭmus rex Romanōrum, omnia iura humāna et divīna illūsit. Aliquando unus ex filiis eīus Lucretiam, nobĭlem muliĕrem Romānam, ita laesit, ut illa marītum amicosque eīus ad se vocāret et in eōrum conspectu ferro sese percutĕret. Tum L.Iunius Brutus, cum cetĕri terrōre concussi essent, ferrum ex vulnĕre tractum sumpsit et illud prae se tenens "Discēdat tandem", inquit, "L.Tarquinius Superbus cum suis in Etruriam, unde illa gens nefaria olim huc venit. Equĭdem non permittam, ut illi, quos omnes boni contemnunt, Romānos opprimĕre pergant. Id per hunc sanguĭnem iuro". Tum amīci arma ex latĕbris prompsērunt gladiosque destrinxērunt. Statim portae urbis clausae sunt, ne rex, qui turn bellum gerēbat, invadĕret. Ita Tarquinius proscriptus et redĭtu interclūsus cum suis in Etruriam secessit (anno ante aeram nos tram quingentesĭmo decĭmo).
Sed erant in Romāna iuventūte nonnulli adulescentes, qui in regno iucundius vixĕrant. Quibuscum legāti a rege Tarquinio missi clam consilia struxērunt et Bruti quoque duos filios in societātem sumpsērunt. Sed res Bruto nuntiāta est. Qui rem omnem oppressit et, cum supplicium de illis sumerētur, mortem filiōrum aspexit, neque anĭmus eīus misericordia flexus est.