Scythia includĭtur ab uno latĕre Ponto, ab altĕro – montĭbus Rhiphaeis, a tergo – Asia ac Phasis flumĭne. Ea multum in longitudĭnem et in latitudĭnem patet. Hominĭbus inter se sunt nulli fines, neque enim agrum exercent, nec domicilium illis est ullum, aut tectum, aut sedes; armenta et pecŏra semper pascunt et per incultas solitudĭnes semper errant. Uxores liberosque suos secum in plaustris vehunt. Spernunt aurum et argentum, quae relĭqui mortales appĕtunt. Lacte et melle vivunt; lanae usus ac vestium est iis ignotus; pelles ferinae aut murinae sunt iis pro vestis.
Mores Graecōrum
Mores Graecōrum non erant sine culpis vitiisque. Propter mores hominum pacem veram non habebimus. Nihil sine magno labore vita mortabilis dat. Gloria in altissimis deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis (Євангеліє від Луки). Iuvenalis, poēta Romanus, mentem sanam in corpŏre sano desiderābat. Boni libri libĕris utĭles sunt.
Balnea, vina, Venus corrumpunt corpora nostra,
Sed vitam faciunt balnea, vina, Venus.
(Напис на стіні)
De Catilina
Catilina, nobĭli genĕre natus, fuit magna vi et anĭmi et corpŏris, sed ingenio malo pravoque. …Anĭmus audax, subdŏlus, varius, alieni appĕtens, sui profūsus…; satis eloquentiae, sapientiae parum.
(Sallustius «De coniuratiōne Catilīnae»)
De Roma antiqua
Romae antīquae servōrum libĕri non libĕri sunt. Romanōrum liberōrum tantum sunt libĕri in libĕris legĭmus.
De malis
«Mala malus, – agricŏla dicit, – mala mala dat, attămen malo malum cum malo quam malum sine malo».