Caesar, postquam quinque annis in Italia, Graecia, Asia, Afrĭca, Hispania omnes adversarios prostrāvit, principātum totīus imperii Romāni obtinuit. Tum se clementem praestĭtit erga omnes, quibuscum antea ei pugnandum fuĕrat. Nemo vinctus, nemo supplicio multātus est, sed beneficiis et munerĭbus omnes sibi devincīre voluit. Multis praeterea et optĭmis legĭbus rem publĭcam tot bellis paene exhaustam sanāvit plurimosque reppĕrit ad auxiliandum parātos. Ipse ius severissĭme dicēbat et sanxit, uti poenae facinŏrum augerentur. Divĭtes nimis luxuriōse vivĕre vetuit, paupĕres iuvit. Cum vastitātem Italiae periculōsam rei publĭcae esse sensisset, magnam partem plebis in agros coloniasque deduxit. Ităque plerīque consentiēbant nemĭnem umquam tantopĕre rei publĭcae profuisse.
Tamen evēnit, ut anno quadragesĭmo quarto contra Caesărem coniuratio fiĕret sexaginta nobilium, cuīus princĭpes erant M.Brutus et C.Casius. Qui a cetĕris dissentientes Caesărem regnum appetĕre dicēbant. Inter coniurātos convēnit, uti Caesar in curia Pompei interficerētur. Eo enim Caesar Idĭbus Martiis, quamquam pericŭlum imminēre comperĕrat, sese contŭlit, ut senātum habēret. Ibi in sella sedentem coniurāti circumvenērunt et tam celerĭter perfodērunt.
Coniurāti autem imprudentiam suam paulo post ipsi aperuērunt. Nam quid faciendum esset, nesciēbant, atque universus fere popŭlus ab iis dissensit Ităque, priusquam Caesar sepelirētur, fugĕre coacti sunt.